COLUMELA

De re rustica, XI

 

HIEMS

            Itaque ab Idibus Ianuariis, quod habetur tempus inter brumam et aduentum Fauonii, si maior est uineae uel arbusti modus, quicquid ex autumno putationis superfuit, repetendum est.

...segetes emundari, acerui uirgarum fieri, ligna denique confici, ut tum demum tepenti iam die putatio administretur.

His etiam diebus maturi agni et reliqui fetus pecudum nec minus maiora quadri-

pedia charactere signari debent.

Per hosce dies locis maritimis et calidis ac siccis prata uel arua purgantur et in faenum submittuntur.

             Reliquae partes uinearum propter brumam uel frigora omissae nunc palandae et adligandae

sunt.                                                                                       

Trimenstruum quoque satio non est aliena huic tempori, quamuis tepidis regionibus melius administretur per

 mensem Ianuarium.

 

Hoc eodem tempore stercoris pars in prata egerenda, pars oleis et ceteris arbo-

ribus inspargenda, quin etiam uinearia diligenter facienda malleolusque quam curiosissime pangendus.

In sitio quoque arborum atque uitium tepidis locis hoc tempore commode administrabitur.

 

VER

His diebus commode instruuntur horti.

Igitur a Kalendis Martiis eximia est uitium putatio usque in x Kal. Apr., si tamen se gemmae nondum moueant.

Sartura quoque frumentorum iteratur egregie; modios tres una opera recte sarit. prata purgare et a pecore defendere iam tempestiuum est .Optime autem uliginosa et pinguia loca nunc demum proscinduntur; at quae mense Ianuario ueruacta fecimus, nunc  ultima parte Martii sunt iteranda.

Quin etiam pecus lanatum ceteraque quadripedia tempus idoneum est castrandi.

Per hos dies runcandae segetes sunt, faenisiciae instituendae.

AESTAS

Ab Idibus usque in Kalendas Iunias ueteranam uineam, priusquam florere incipiat, iterum fodere oportet, eandemque et ceteras omnes uineas identidem pampinare.

Quibusdam regionibus oues nunc tondentur, et pecoris nati aut amissi ratio accipitur.

Quin etiam pro conditione regionis et caeli  terra uel proscinditur uel iteratur, eaque, si est difficilis, proscinditur operis tribus, iteratur duabus, tertiatur una, lirantur autem iugera duo bis opera una. at si facilis est terra, proscinditur iugerum duabus operis, iteratur una, lirantur una iugera quattuor, cum in subacta iam terra latiores porcae sulcantur.

Iisdem his diebus area triturae praeparanda est; ut quaeque res desecta erit, in eam conferatur.

Pabulum, si facultas est, uel nunc uel etiam superioribus quindecim diebus, qui fuerunt ante Kalendas Iunias, praeberi pecori oportet. a Kalendis autem Iuniis, si iam defecit uiridis herba, usque in ultimum autumni frondem caesam praebebimus.

Id. Iun. calor incipit. His diebus eadem, quae supra

Sed et uiciam in pabulum secare oportet, priusquam siliquae eius durentur, hordeum metere, fabam serotinam ducere, fabam maturam conterere et paleas eius diligenter recondere, hordeum terere paleasque omnis recondere, alueos castrare, quos subinde nono quoque aut decimo die a Kalendis Maiis considerare et curare oportet. nunc autem si sunt pleni atque operculati faui, demetendi sunt;

Id. Iul. His diebus locis temperatis et maritimis messis conficitur. item quibus magna sementis praeparatur, nunc debent iterare.

Quibusdam autem locis, ut in Baetica, maritimis regionibus et in Africa, uindemia conficitur.

Hoc idem tempus est aridis uuis ficisque conficiendis, de quibus, quemadmodum passae fiant, suo loco dicemus, cum uilicae persequemur officia.

AUTUMNUS

Kal. Sept .His diebus locis maritimis et calidis uindemia et cetera, quae supra scripta sunt, commode administrantur.

Sed antequam fructum cogere incipiat, cuncta praeparanda erunt superiore, si fieri possit, mense; si minus, certe ut ante quindecim dies dolia partim picata partim defricata et diligenter lota marina uel aqua salsa et recte siccata, tum et opercula colaque et cetera, sine quibus probe confici mustum non potest, torcularia uero et fora diligenter emundata lotaque et, si res ita exegerit, picata praeparataque habeat ligna, quibus defrutum et sapam decoquat.

Tum etiam salem atque odoramenta, quibus condire uina consueuerit ,multo ante reposita esse oportet.

Nec tamen haec cura totum auocet eum a cetera ruris cultura. Nam et napinae itemque rapinae siccaneis locis per hos dies fiunt et farraginaria quoque pecori futura per hiemem praesidio.

Id. Oct Per hos dies quaecunque semina differri debent, arbusculaeque omnis generis recte ponuntur. ulmi quoque uitibus recte maritantur, ipsaeque uites in arbustis et uineis commode propagantur. seminaria runcare et fodere tempus est, tum etiam arbores ablaqueare nec minus uineas easdemque putare itemque in arbustis uitem deputare.

Sed cum omnia in agricultura strenue facienda sint, tum maxime sementis. uetus est agricolarum prouerbium, maturam sationem saepe decipere solere, seram numquam, quin mala sit.

Tum et olea destringenda est, ex qua uelis uiride oleum efficere; quod fit optimum ex uaria oliua, cum incipit nigrescere. nam acerbum nisi ex alba olea fieri non debet.

Tum etiam conuenit oleas ablaqueare et, si sunt parum fructuosae uel cacuminibus retorridae frondis, magnis arboribus quaternos modios stercoris caprini circumspargere, in ceteris autem pro magnitudine portionem seruare; eodem tempore uineis ablaqueatis columbinum stercus ad singulas uites, quod sit instar unius sextarii, uel urinae hominis congios uel alterius generis quaternos sextarios stercoris infundere.

Pridie Kal His diebus, qui religiosius rem rusticam colunt, nisi si uinearum causa pastines, negant debere terram ferro commoueri.