(De
Chorographia, I - II)
Hinc in Nostrum mare pergentibus
laeva Hispania, Mauretania
dextra est, primae partes illa Europae, haec Africae. Eius orae finis
Mulucha, caput atque exordium est promunturium quod Graeci Ampelusiam, Afri
aliter sed idem significante vocabulo appellant.
Deinde est mons praealtus, ei quem
ex adverso
Hispania adtollit obiectus: hunc Abilam, illum Calpen vocant, Columnas
Herculis utrumque. Addit fama nominis fabulam, Herculem ipsum
iunctos olim perpetuo iugo diremisse colles, atque ita exclusum antea
mole montium oceanum ad quae nunc inundat admissum.
Hic iam mare latius funditur,
submotasque vastius terras magno impetu inflectit.
Ipsa Hispania nisi qua Gallias
tangit pelago undique incincta, et ubi illis adhaeret maxime angusta paulatim se
in Nostrum et oceanum mare extendit, magisque et magis latior ad occidentem abit
ac fit ibi latissima, viris equis ferro plumbo aere argento auroque etiam
abundans, et adeo fertilis, ut sicubi ob penuriam aquarum effeta ac sui
dissimilis est, linum tamen aut spartum alat.
Tribus
autem est distincta nominibus,
parsque eius Tarraconensis, pars Baetica, pars
Lusitania vocatur. Tarraconensis
altero capite Gallias altero Baeticam
Lusitaniamque contingens mari latera obicit Nostro qua meridiem, qua
septentrionem spectat oceano. illas fluvius Anas separat, et ideo Baetica
maria utraque prospicit, ad occidentem Atlanticum, ad meridiem Nostrum. Lusitania oceano tantummodo
obiecta est, sed latere ad septentriones, fronte ad occasum. urbium de
mediterraneis in Tarraconensi
clarissimae fuerunt Palantia et Numantia, nunc est Caesaraugusta;
in Lusitania Emerita, in Baetica Hastigi, Hispal, Corduba.
At si litora
legas, a Cervaria proxima est rupes quae in altum Pyrenaeum extrudit,
dein Ticis flumen ad Rhodam, Clodianum ad Emporias, tum mons
Iovis, cuius partem occidenti adversam, eminentia cautium quae inter
exigua spatia ut gradus subinde consurgunt, Scalas Hannibalis adpellant. Inde ad
Tarraconem parva sunt oppida Blande, Iluro, Baetulo, Barcino, Subur, Tolobi; parva
flumina Baetulo iuxta Iovis montem, Rubricatum in Barcinonis litore, inter Subur
et Tolobin Maius.
Tarraco urbs est in his oris
maritimarum opulentissima. Tulcis eam
modicus
amnis, super ingens Hiberus Dertosam adtingit. Inde se in
terras pelagus insinuat, et primum magno impetu admissum mox
in duos sinus promunturio quod Ferrariam vocant finditur. Prior Sucronensis
dicitur, maiorque ac magno satis ore pelagus accipiens, et quo
magis penetratur angustior, Sorobin et Turiam et Sucronem non magna
excipit flumina, urbes conplexus et alias quidem, sed notissimas Valentiam, et
Saguntum illam fide atque aerumnis inclutam. Sequens Ilicitanus Allonem habet et
Lucentiam et unde ei nomen est Ilicem. Hic
iam terrae magis in altum eunt, latioremque quam fuerat Hispaniam
faciunt. verum ab his quae dicta sunt ad principia Baeticae praeter
Carthaginem quam dux Poenorum Hasdrubal condidit nihil referendum
est. In illius oris ignobilia sunt oppida et quorum mentio tantum ad
ordinem pertinet, Urci in sinu quem Urcitanum vocant, extra Abdera,
Suel, Ex, Maenoba, Malaca, Salduba,
Lacippo, Barbesula.
Fit deinde
angustissimum
pelagus, et proxima inter se Europae atque Africae
litora montes efficiunt, ut initio diximus Columnae Herculis, Abila
et Calpes, uterque quidem sed Calpes magis et paene totus in mare
prominens. Is mirum in modum concavus, ab ea parte qua spectat
occasum medium fere latus aperit, atque inde ingressis totus admodum
pervius prope quantum patet specus; et sinus ultra est in eoque Carteia,
ut quidam putant aliquando Tartesos, et quam transvecti ex Africa
Phoenices habitant atque unde nos sumus Tingentera.
Gades insula quae egressis fretum obvia est, admonet ante reliquas
dicere quam in oceani litora terrarumque circuitum, ut initio promisimus,
oratio excedat.